BUCCELLARIUS

BUCCELLARIUS
BUCCELLARIUS
recentioris aevi Scriptotibus dictus est, qui priori aetate Scurra, corpore Custos, Domesticus, Protector Ptincipis, Adsecula, Agaso; Graecisque ὁ παραμένων, qui semper stat ad Domini iussa paratus nec ab eius latere absistit, appellatus est. Sic, cum in veterib. Chronicis legimus, ab Aerii buccellario Valentinianum interfectum esse, eiusdem satelles vel armiger intelligendus est; uti diserte Marcellin. in Chronico vocat. Idacius in Chron. familiarem dicit. Sic autem satellites vel armigeri alicuius Principis vel Magnatis, et familiares ipsius vel domestici vel contubernales, appellati sunt; quod non magis ab latere dominorum suorum discederent, quam parasiti illi veri et adseculae, ab eorum, quorum menasa sectabantur. Hinc illi parasiti dominos vocabant et Reges, quos ventris gratiâ adsectabautur: und et scurrae ac Buccellarii appellati sunt custodes corporis Imperatorum vel satellites et armigeri Magnatum, qui cos adsectabantur et eorum latera tuebantur, vide supra in voce Buccae. Βουκκελλάριοι dicuntur l. 60. Basilicaen. tit. 18. Βουκκελλάριοι λέγονται οἱ παραμένοντες ςτρατιῶται. ἐκ δὲ τȏυ βούκκα ὅ ἑςτιν ὁ ἄρτος ἐκλήθησαν Βουκελλάριοι, οἱ τὸν ἄρτον τινὸς ἐςθίοντες ἐπ᾿ αὐτῷ τούτῳ τῶ παραμένειν αὐτῷ. Immediate Buccellarios hos una cum Spathariis, ambulaute exercitu, Imperatorem subsequi iubet Mauritius Strateg. l. 2. c. 9. Sed et sic dictos vult Constantinus Porphyrogenitus, περὶ θεμάτων c. 6. qui militibus panes ministrabant: διὰ τὸ ἐπακολουθεῖν τοῖς ςτρατιώταις καὶ τὰς τροφὰς αὐτῶν ἐπιφέρεςθαι. Βουκελλάριος γὰρ κατα Ρ῾ωμαίων διάλεκτον, ὁ φύλμξ τȏυ ἄρτου καλεῖται, Quod sequerentur milites et panes illis suppeditarent. Buccellarius enim Romanorum dialecto, custos panis appellatur. Certe Olympiodorus, apud Photium non modo ait, nomen Buccellariorum sub Honorio Aug. primum auditum, sed et Buccellarios, a buccellato, de qua voce vide infra, fuisse nuncupatos. Verum licet Buccella panis est, Cellarius autem ὁ φύλαξ, non propterea θέμα Βουκελλαρίων inde dictum, quod panarii illi custodes et cellarii exercitum sequerentur; sed Buccellarii ipsi milites appellati sunt, uti dictum, a quibus praefectura sive provincia Buccellariorum, ut θέμα Θρακησίων, praesectura Thracensium, a Thracibus vel Thracensibus auxiliariis, qui eam provinciam praetenturis suis et praesidiis tuebansut, nomen habuit. Sicuti vero θέμα, tertium Imperii constantinopolitani in Asia minore Θρακησίων, ita θέμα sextum Βουκηλλαρίων fuit. Certe inter vexillationes Comitatenses, quae sub dispositione Magistri Militum Orientis militabant, Buccellarios iuniores, nominat vetus Notitia Imperii: Qui eqites omnino erant, de his enim proprie vexillationes dicebantur. Buccellarii igitur militum genus fuêre etc. Ab his Βουκελλάριον θέμα vocatum, quod Maryaudinem et Galatiae partem complectebatur: unde sub extrema Graecia voce hâc insigniti sunt Galatae et Maryandini, quod milites Buccellarii olim in ea regione tuenda excubarent, in praesidiis Iocati. Lexicon Gr. MS. Reg. apud Carolum du Fresne in Glossar. Γαλογραικία ἡ τῶ Βουκελαρίων χωρα, οἱ αὐτοὶ καὶ Ε᾿λληνογαλάται γράφονται ἢ ὀνομἀζονται, Gallo-Graecia Buccellariorum regio: Lidem et graeco-Galli scribuntur et nominatur. Cedrenus eorum provinciam
Βουκελλάριον voeat: occurritque passim Thema Buccellariorum, apud Suidam et Constantinum loc. cit. pro eadem, uti docent Rigaltius et Meursius, vide quoque Salmas. Notis ad Histor. Aug. passim, inprimis ad Vitam Alexandri Severi, c. 61. nec non Exercitat Plin. ad Solinum p. 807. et 808. Nec omittendum, apud Papiam, in LL. Wisigothorum l. 5. tit. 3. §. 1. et Anastasium in Zacharia Pontif. Buccellarios vocari in genere, clientes, vernas, adseclas, domesticos, quod patroni Buccellam, hoc est, panem edant, de quo iam tamen aliquid supra praedictum. Adde Auctoribus laudatis Macros Fratres in Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Buccellarius — Buc|cel|la|ri|us [buktsɛ...] der; , ...rii <aus spätlat. buccellarius, eigtl. »Kommissbrotesser«, zu buccella, lat. buccea »Bissen, Happen«; urspr. vermutlich ein Spitzname, da die Soldaten von ihrem Herrn beköstigt u. ausgerüstet wurden>:… …   Das große Fremdwörterbuch

  • Bucelario — (del lat. «buccellarĭus») 1 m. *Soldado *bizantino de cierta clase. 2 Entre los visigodos, hombre libre que se sometía voluntariamente a la dependencia de un magnate al que prestaba algunos servicios y del que recibía algunas tierras para… …   Enciclopedia Universal

  • Buccella — (lat.), 1) Mundbissen; 2) Proviant der Soldaten; daher Buccellarĭus, Proviantaustheiler …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Brötling, der — Der Brötling, des es, plur. die e. 1) An einigen Orten, z.B. in Franken, derjenige Schwamm, welcher sonst auch Brätling genannt wird. S. dieses Wort. Brötling ist entweder eine verderbte Aussprache dieses Wortes, oder der Schwamm hat diesen… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • Schmarotzer, der — Der Schmarotzer, des s, plur. ut nom. sing. derjenige, welcher sich ungebethen da einfindet, wo er umsonst essen oder schmausen kann, und in engerer Bedeutung, welcher eine Fertigkeit in dieser Art des Zudringens besitzet. Schmarotzer liefen… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • AGASO — nomen servi. Horat. l. 2. Serm. Sat. ult. Si patinam pede lapsus frangat Agaso. Agasonem equidem nomen servi esse fateor, sed appellativum hôc locô, non proprium. Festus: Agasones, equos agentes, i. e. ducenter, Sumitur autem locô praedictô pro… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BUCELLARII — Graece Βουκελλάριοι, in Constit. Leonis et Anthemii Impp. l. sin. cod. ad l. Iul. de pub. Suidae sunt Ἑλληνογαλάται, Gallo Graeci, Alciato Equites in exercitu Romano, quibus Magister Militum per Orientem praeerat, in Iuniores et Seniores divisi,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANIS — I. PANIS διαιωνίξων dicebatur quem unusquisque totô aevô percipiebat, et posteris suis transmittebat. Talis ille, quem Aurelianus erogavit apud Vopisc. loc. cit. Item quem popularibus suis, Antiochensibus civibus, distribui instituisse, atque eam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SATELLES — in Glossis Graeco Lat. Βασιλικοῦ σώματος φύλαξ, Imperatorii seu Regii corporis custos. Solebant enim illi Regium solium circumdare et Principis latus tueri. Unde Stat. Theb. l. 2. v. 384. de Etheocle, Ibi durum Etheoclea cernit Sublimen solio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • βουκελλάριοι — βουκελλάριοι, οι (Μ) ονομασία μισθοφορικού στρατιωτικού σώματος που το συγκροτούσαν βυζαντινοί και ξένοι στρατιώτες και προσέφερε τις έμμισθες υπηρεσίες του στον στρατό της Αυτοκρατορίας ή σε μεγάλους γαιοκτήμονες. [ΕΤΥΜΟΛ. < λατ. buccellarii …   Dictionary of Greek

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”